AGILOLFINGI

AGILOLFINGI
AGILOLFINGI
dicti sunt, qui erant de genere Ducum Bavariae, in L. Baivvar. tit. 2. c. 20. e quibus omnes Bavariae Duces olim sumebantur, §. 3. Meminit eorum Chron. quoque Fredegarii c. 52. Quidamex Proceribus (Austriae) de gente nobili Ayglolfinga, nomine Chrodoaldus, apud Car. du Fresne Glossar. Vide de hac Familia Illustrissima, et Nobilibus Potamicis hodieque ex illa superstitibus plurima, apud Iac. Ottonem Notis in B. germani Rer. Germanic. l. 3. ex Gabr. Bucelini Soc. Ies. Deductione Geneal. editâ A. C. 1680.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”